Alexander vero filius Aristobuli ex itinere fugit. Qui magna manu collecta Judaeam populabatur, et Hircano imminebat. Obtinebat autem munitissima loca, Alexandrum, Hircanum, et Macheronta. Missus est autem in Syriam Gabinius, ut Scauro succederet, sub quo Marcus Antonius militabat. Qui cum in Alexandria obsedisset Alexandrum, consilio matris, Alexander se tradidit ei, et castra. Quae Gabinius, consilio ejusdem mulieris, funditus evertit, ne alterius belli fierent receptaculum. Palpabat enim mulier Gabinium obsequiis, viro suo et caeteris captivis metuens qui Romam fuerant abducti. Post hoc Gabinius cura templi mandata Hircano gentem Judaeorum in quinque conventus divisit, quasi per pentarchias, Judaeae frangens superbiam. Eo tempore factus est Antipater amicissimus Gabinio, et Marco Antonio maxime, adeoque claruit, quod data est ei uxor neptis regis Arabum, Cypris nomine. Qui sustulit ex ea quatuor filios et filiam. Primogenitus fuit Phasaelus, secundus Herodes, qui post dictus est Ascalonita, tertius Josippus, quartus Feroras, filia dicta est Saloma.